Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori,

Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori,

Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et maestam dictis adgressa sororem consilium vultu tegit ac spem fronte serenat: Tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma viri thalamo quae fixa reliquit impius exuviasque omnes lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi cuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos. Haec effata silet, pallor simul occupat ora. Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut graviora timet quam morte Sychaei. Ergo iussa parat.

475 495 500 Nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti. Lenibant curas et corda oblita laborum.

At non infelix animi Phoenissa, neque umquam solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem accipit: ingeminant curae rursusque resurgens saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu. 525 530 Quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae, talis nec tangere curas;

non servata fides cineri promissa Sychaeo. Tantos illa suo rumpebat pectore questus: 550 Aeneas celsa in puppi iam certus eundi carpebat somnos rebus iam rite paratis. Huic se forma dei vultu redeuntis eodem obtulit in somnis rursusque ita visa monere est, omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec quae te circum stent deinde pericula cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos?

Illa dolos dirumque nefas in pectore versat certa mori, variosque irarum concitat aestus. 555 560 Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper femina. Sic fatus nocti se immiscuit atrae.

565 570 Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris corripit e somno corpus sociosque fatigat praecipitis: Vigilate, viri, et considite transtris; solvite vela citi. deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funis ecce iterum instimulat. Sequimur te, sancte deorum, quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis o placidusque iuves et sidera caelo dextra feras. Dixit vaginaque eripit ensem fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; litora deseruere, latet sub classibus aequor, adnixi torquent spumas et caerula verrunt. 575 580 Pro Iuppiter! Ibit 590 hic, ait et nostris inluserit advena regnis? Non arma expedient totaque ex urbe sequentur, diripientque rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

Quid loquor? Aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? 595 Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt? Tum decuit, cum sceptra dabas. En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! Accipite haec, meritumque malis advertite numen et nostras audite preces. Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret, at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli auxilium imploret videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. 615 620 Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. nullus amor populis nec foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor 625 qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque. Sic ait. Illa gradum studio celebrabat anili. At trepida et coeptis immanibus effera Dido sanguineam volvens aciem, maculisque trementes interfusa genas et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina et altos conscendit furibunda rogos ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata incubuitque toro dixitque novissima verba:

645 Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat, accipite hanc animam meque his exsolvite curis. Vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui, mea moenia vidi, ulta virum poenas inimico a fratre recepi, felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae. Dixit, et os impressa toro Moriemur inultae, sed moriamur ait. Sic, sic iuvat ire sub umbras. Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis. 655 660 Dixerat, atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem sparsasque manus. It clamor ad alta atria: concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether, non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes

culmina perque hominum volvantur perque deorum. 665 670 Audiit exanimis trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat: Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? Quid primum deserta querar? Comitemne sororem sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses, idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.

His etiam struxi manibus patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem? 675 680 Exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphis abluam et, extremus si quis super halitus errat, ore legam. Sic fata gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu atque atros siccabat veste cruores. Illa gravis oculos conata attollere rursus

deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. Ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit, ter revoluta toro est oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta. 685 690 Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem difficilisque obitus Irim demisit Olympo quae luctantem animam nexosque resolveret artus. Nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem subitoque accensa furore,

nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis mille trahens varios adverso sole colores devolat et supra caput astitit. 695 700 Hunc ego Diti sacrum iussa fero teque isto corpore solvo. Sic ait et dextra crinem secat, omnis et una dilapsus calor atque in ventos vita recessit.

705

Recently Viewed Presentations

  • The Complete A+ Guide to PC Repair

    The Complete A+ Guide to PC Repair

    Assembly / Disassembly / Reassembly Computers Chapter Objectives After completing this chapter you will: Understand how static electricity can damage a computer.
  • WISE User Workshops Three user workshops held in

    WISE User Workshops Three user workshops held in

    The direction of the arrow shows the direction of flow * WISE can be used to assist decision making and policy development at several points during the planning cycle Its strength is in identifying issues, providing analysis and information (2)...
  • MISSION: e s i m o R P

    MISSION: e s i m o R P

    Make the Rainbow Bead string to either attach to their Rainbow uniform or make a keyring. You will need; Ribbon or Cord String (Rainbow Coloured can be purchased cheaply on eBay), Multi-coloured Beads and possibly a safety pin or keyring....
  • Lafayette Airport Project Update

    Lafayette Airport Project Update

    $2M grant announced for long and short-term parking lots. TSA OTA Application. Submitted Grant Application, unfunded in 2019 . Airlines . Working with airlines to discuss leasable space . QTA/Ready Return . ... Lafayette Airport Project Update
  • 9TH Lit/ Comp ~ Mrs. Minich

    9TH Lit/ Comp ~ Mrs. Minich

    Unit Test (probably on the final exam) "Dream Big" Hero Project: Long-term (due in December) Action research (real-life, real people) and reporting. Either on your own or with a group of students taking my class. Philanthropic in nature (helpful to...
  • Link-Based Classification: Using Your Neighbors to Learn About

    Link-Based Classification: Using Your Neighbors to Learn About

    Thesis: Parallel processing via some app-specific MPI hardware. 1997-1999: Sarnoff Corporation. Computer Vision (on video) with custom parallel hardware. 1999-2004: University of Washington. M.S./Ph.D, Computer Science. Thesis: The "Semantic Web" apps/data for everyday people.
  • Proof by resolution - cs.ubc.ca

    Proof by resolution - cs.ubc.ca

    Slide credit: some slides adapted from Stuart Russell (Berkeley), some from Prof. Carla P. Gomes (Cornell) Lecture 21. Some slides Prof. Carla P. Gomes. [email protected] CPSC 422, Lecture 21. Slide . David Buchman and Professor David Poole are the recipients...
  • Transient Beam Loading Effects in RF Systems for Electron ...

    Transient Beam Loading Effects in RF Systems for Electron ...

    Shaoheng Wang, JiquanGuo and Fanglei Lin. CASA R&D Meeting on June 26, 2014. References. J. M. Byrd etc., Transient Bean loading Effects in Harmonic RF Systems for Light Sources, PRST-AB, Vol 5, 092001 (2002). ... nA. m. acro bunch trains....